| Heathcote William Garrod, comp. (18781960). The Oxford Book of Latin Verse. 1912. |
| |
| Mans Ingratitude |
| | | Caius Valerius Catullus (84? B.C.54? B.C.) |
| |
| |
| DESINE de quoquam quisquam bene uelle mereri, | |
| aut aliquem fieri posse putare pium. | |
| omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne | |
| prodest, immo etiam taedet obestque magis; | |
| ut mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget, | 5 |
| quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit. | |
| |
|
|
|