| |
| DEA sancta Tellus, rerum naturae parens, | |
| quae cuncta generas et regeneras indidem, | |
| quae sola praestas tuam tutelam gentibus, | |
| caeli ac maris diua arbitra rerumque omnium, | |
| per quam silet natura et somnos concipit, | 5 |
| itemque lucem reparas et noctem fugas: | |
| tu Ditis umbras tegis et inmensum chaos | |
| uentosque et imbris tempestatesque cohibes | |
| et, cum libet, dimittis et misces freta | |
| fugasque solis et procellas concitas, | 10 |
| itemque, cum uis, hilarem promittis diem. | |
| tu alimenta uitae tribuis perpetua fide, | |
| et, cum recesserit anima, in tete refugimus: | |
| ita, quidquid tribuis, in te cuncta recidunt. | |
| merito uocaris Magna tu Mater deum, | 15 |
| pietate quia uicisti diuum numina; | |
| tu es illa uere gentium et diuum parens: | |
| sine qua nec moritur quicquam nec nasci potest: | |
| tu es Magna tuque diuum regina es, dea. | |
| te, diua, adoro tuumque ego numen inuoco, | 20 |
| facilisque praestes hoc mihi quod te rogo; | |
| referamque, diua, gratias merito tibi. | |
| fidem quaeso, exaudi, et faue coeptis meis; | |
| hoc quod peto a te, diua, mihi praesta uolens. | |
| herbas, quascumque generat maiestas tua, | 25 |
| salutis causa tribuis cunctis gentibus: | |
| hanc nunc mihi permittas medicinam tuam. | |
| ueniat medicina cum tuis uirtutibus: | |
| quidque ex his fecero, habeat euentum bonum, | |
| cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint, | 30 |
| sanos eosdem praestes. nunc, diua, hoc mihi | |
| maiestas praestet tua quod supplex postulo. | |
| |