| |
| ERIPITVR nobis iam pridem cara puella: | |
| et tu me lacrimas fundere, amice, uetas? | |
| nullae sunt inimicitiae nisi amoris acerbae: | |
| ipsum me iugula, lenior hostis ero. | |
| possum ego in alterius positam spectare lacerto? | 5 |
| nec mea dicetur, quae modo dicta mea est? | |
| omnia uertuntur: certe uertuntur amores: | |
| uinceris aut uincis, haec in amore rota est. | |
| magni saepe duces, magni cecidere tyranni, | |
| et Thebae steterant altaque Troia fuit. | 10 |
| munera quanta dedi uel qualia carmina feci! | |
| illa tamen numquam ferrea dixit Amo. | |
| ergo iam multos nimium temerarius annos, | |
| improba, qui tulerim teque tuamque domum? | |
| ecquandone tibi liber sum uisus? an usque | 15 |
| in nostrum iacies uerba superba caput? | |
| sic igitur prima moriere aetate, Properti? | |
| sed morere; interitu gaudeat illa tuo! | |
| exagitet nostros manis, sectetur et umbras, | |
| insultetque rogis, calcet et ossa mea! | 20 |
| quid? non Antigonae tumulo Boeotius Haemon | |
| corruit ipse suo saucius ense latus, | |
| et sua cum miserae permiscuit ossa puellae, | |
| qua sine Thebanam noluit ire domum? | |
| sed non effugies: mecum moriaris oportet; | 25 |
| hoc eodem ferro stillet uterque cruor. | |
| quamuis ista mihi mors est inhonesta futura: | |
| mors inhonesta quidem, tu moriere tamen. | |
| ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles | |
| cessare in tectis pertulit arma sua. | 30 |
| uiderat ille fuga stratos in litore Achiuos | |
| feruere et Hectorea Dorica castra face; | |
| uiderat informem multa Patroclon harena | |
| porrectum et sparsas caede iacere comas, | |
| omnia formosam propter Briseida passus: | 35 |
| tantus in erepto saeuit amore dolor. | |
| at postquam sera captiua est reddita poena, | |
| fortem ille Haemoniis Hectora traxit equis. | |
| inferior multo cum sim uel marte uel armis, | |
| mirum si de me iure triumphat Amor? | 40 |
| |